VESPA

VESPA
I.
VESPA
Hebr. Gap desc: Hebrew communi cum crabrone nomine, quod mire pressa et constricta utrumque habet ilia, vespa inprimis, Graece σφὴξ dicitur, sicut crabro, qui vespâ maior atque alvô minus gracili, ἀνθρήνη; quam vis, fere promiscue sumantur, ut inter alia apud Ovidium, l. 15. Metam. v. 368.
Pressus humo bellator equus crabronis origo est.
Ι῞πποι γὰρ σφηκῶν γέυεσις, Equi enim vesparum origo, ut Nicander aliique docent, asini etiam, ut alii: cum crabrones ex mulis oriantur, apes vero e bobus. Similiter in Tract. Talmud. Macsirin c. 6. ubi mel apum et mel tsirim, i. e. vesparum seu crabronum, memoratur. Iunguntur enim apibus, tamquam animal aliquô modô congener, atque aliquô modô mellificum. Nam et in vexparum genere sunt οἱ βομβύλιοι, in quibus μέλιτος αρχὴν φαύλου τινὸς, mali cuiusilam mellis rudimentum, reperiri tradit Aristoteles, Histor. l. 9. c. 43. Et de crabronibus idem, ςταλαγμὸν μέλιτος guttam mellis, in favis eorum nasci, dicit l. 5. c. 23. Coeterum, praeter differentiam iam ante indigitatam, vespa hirsuta insuper est, lineisque distinguitur flavis ac nigrantibus, sed non transversis, uti crabro, quâ de re vide Voss. de Idolol. l. 4. c. 72. Cibus ei porro multiplex, ἀπ᾿ ἀνθῶν τινων καὶ καρπῶν, a floribus et fructibus quibusdam: maxime vero ὐπὸ ζοωφαγίας, ex animalibus, vivis scil. mortuisque, uti habet idem Aristoteles, l. eôd. c. 11. Sonus, cum volat, sicut muscae, de quo vide iterum Voss. l. cit. c. 77. At aculeis apibus infestior est, minus quidem crabrone nocens, sed quae non minus, ac ille, irritata, oculos inprimis impetit. Hinc Ulysses cum sociis Cyclopis oculum ὥπερ σφῆκες, usparum instar, se elisisse, aiunt, apud Euripidem, in Cyclope, v. 472. Nocent autem vespae omnes, unde σφηκίαν ενίνησας, et σφηκίαν ἐρεθίξειν, et σφηκίαν ἐγείρειν καθ᾿ ἑαυτοὺς, nota Graecorum proverbia. Interim varias nigris robustiores esse et acerbius pungere apud Aristotelem legimus iterum, l. d. c. 41. Etiam quasdam carne viperae degustatâ, fioeri acerbiores, Plinius habet, l. 11. c. 53. aut postquam aculeum mortuae viperae venenô imbuerunt, Aelian. l. 5. c. 16. Sed et pro loci ratione timentur. Sic Cyprus olim Σφήκεια dicebatur, ab atrocibus vespis, in ea Insula nidificare solitis: Putatur aliquid etiam in ortu esse momenti, et iracundior esse κροκοδείλου σφὴξ, Vespa ex crocodilo nata, de qua vide Horum, l. 2. c. 23. quamvis ex crocodilo scorpiones gigni alii malint etc. Itaque novum nemini videri debet, quod Chananaeos a vespis pulsos, divinô iudiciô, in alias sedes migrâsse, Exodi, c. 23. v. 28. ac Deuteron. c. 7. v. 20. ubi comminatio et praedictio eius; et Iosuae, c. 24. v. 12. ubi complementum: Multo minus, quod apud Arethusios Marcum senem, qui Idolorum quoddam templum evertetat, sub Iustiniano, in corbe lotum et melle unctum, sub dio a vespis et apibus excarnificatum, legimus apud Theodoretum, l. 3. c. 7. Nec omittendum, cum Vespae aculeum habeant adeo acrem, non immerito contumeliosissimos Poetas Archilochum et Hipponactem, quorum ille Lycamben, hic Bupalum et Athenidem, carminum suorum virulentiâ ad suspendium adegerunt, vespas habuisse tumulis suis insculptas, uti de Archilocho Iulianus, Anthologiae l. 3. c. 25, et de Hipponacte Leonidas, aliusque ignotus ibid. docet etc. A' Graeca porro voce, σφηκίοκους vocari notat
Aristophanis Scholiastes in Plutum, parva ligna et in acutum collecta: item σφηκώδεις, in hominibus vocari corpore graciles nec ventricosos. Quin, si Eustathio credimus in Il. μ. vespae hoc nomen ὐπὸ τȏυ σφάζω est, ἐξ οὗ καὶ διασφὰξ ἐπὶ χισμάτων λεγομένη. Vide plura hanc in rem apud Plinium, l. 11. c. 21. Vossium, ubi supra, Sam. Bochartum, Hieroz. Parte poster. l. 4. c. 13. Alios. Sed et Vespa, nomen officii, vilis ac plebeii, apud Romanos, ut infra videbimus: item nomen proprium, apud Ciceronem, de Orat. l. 2. ubi Vespae Terentii meminit; unde Vespasius ac Vespasianus; Vespae vero ipsae a vespero, uti annotat Festus, laudatus Theodoro Marcilio, in Vespasianum Suetomi, c. 4.
II.
VESPA
pro Vespillone apud Sext. Pompeium: Vespae dicuntur, qui funerandis corporibus officium gerunt, non a minutis illis volucribus, sed quia vespertinô tempore eos efferunt, qui funebri pompa, propter inopiam, duci nequeunt. Hi etiam Vespillones dicuntur. Unde et funera a funalibus dici autumat Donatus, quod noctu cadavera efferrentur, apud Io. Rosin. Antiqq. Rom. l. 3. c. 31. Et hi quidem tenuioris fortunae homines efferebant. Ditiores vero efferendi propinquioribus virilis sexus munus dabatur, Servius. Itaque filii interdum Parentes, et fratres sorores elatas funere deferebant, nonnumquam servi libertate donati: plerumque Senatorii, Praetorii et Consulares, quique am plissimis defuncti erant honoribus, Imperatorum ac Consularium Virorum, feretrum detulêre. Sic Pauli Aemilii, qui de Macedonia triumphavit, Legati Macedonum et Sullae Dictatoris feretrum Senatores ac sacrae Virgines extulerunt: Metello quoque filii tres Consulares, duo Triumphales, unus Censorius et alter Praetor, lectum subiêre. Vide iterum Rosin. l. 5. c. 39. Sed et Vespillonis munus erat lavare cadaver illudque rogo imponere, ut docet Fortun. Licetus, de Lucernis Antiqq. l. 6. c. 8. A' lectis Lectularii; Martialis Clinicos, uti Pignorius interpretatur, illos vocat, l. 1. Epigr. 31.
Chirurgus fuerat, nunc est Vespillo Diaulus,
Coepit quo poterat Clinicus esse modo.
Ubi in voce ludens Clinicum Poeta vocat, ut qui lectos τὰς κλίνας elatorum tractaret. Iidem et Succollatores, ac Geruli dicti sunt, ad quod ministerium ex infima servitute deligebantur homines Inscripti ac Semirasi, cuiusmodi in pistrinum ac in metallum dari solebant. Martialis iterum, l. 8. Epigr. 75. v. 9.
Quatuor inscripti portabant vile cadaver,
Accipit infelix, qualia mille rogus.
Ubi et de numero docet: cui subscribit Petrus Chrysologus,
Sermon. Vet. Vide Laur. Pignorium, Comm. de Servis, ubi Orcinos quoque et Pileatos his hominibus inserit, atque hîc passim. Alii Bactrianis Vespillones, qui quod senes aegrosque canibus obicere soliti essent, hos ενταφιαςτὰς, vespillones proin appellatos esse, notat Raderus ad Curtium, l. 4. c. 6.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • vespa — vespa …   Dictionnaire des rimes

  • Vespa — Logo Vespa Motorroller des Unternehmens Piaggio …   Deutsch Wikipedia

  • Vespa PX — Vespa Pour les articles homonymes, voir Vespa (homonymie). Logo de Vespa Création 23  …   Wikipédia en Français

  • Vespa LX — 50 Die Vespa LX ist ein Motorroller des Herstellers Piaggio, der seine klassische Produktlinie unter dem Markennamen Vespa vertreibt. Inhaltsverzeichnis 1 …   Deutsch Wikipedia

  • Vespa T5 — Vespa Vespa T5, GB Import, Bj. 1990 PX 125 T5 Lusso Hersteller: Piaggio, Genua Produktionszeitraum: 1985–1990 Klasse …   Deutsch Wikipedia

  • Vespa 50 — N Vespa 50 Special Die Vespa 50 …   Deutsch Wikipedia

  • vespa — [ vɛspa ] n. f. • v. 1950; marque déposée, mot it. « guêpe » ♦ Scooter de cette marque. « une nuée de vélos, vespas, mobylettes » (Dutourd). ● Vespa nom féminin (nom déposé) Scooter de la marque de ce nom. ⇒VESPA, subst. fém. Scooter (de la… …   Encyclopédie Universelle

  • Vespa — (значения) Vespa (мотороллер) Vespa  Шершень …   Википедия

  • vespa — |ê| s. f. Veículo de duas rodas, acionado por um pequeno motor de explosão, de forma análoga à motocicleta, mas provido de um assento em lugar de selim de montar, e com rodas de menor diâmetro. = ACELERA, LAMBRETA, MOTORETA   ‣ Etimologia: Vespa …   Dicionário da Língua Portuguesa

  • Vespa B&B — (Палермо,Италия) Категория отеля: Адрес: Via Maqueda 331, 90100 Палермо, Италия …   Каталог отелей

  • vespa — / vɛspa/ s.f. [lat. vespa ]. (zool.) [nome delle varie specie di insetti imenotteri aculeati, le cui femmine sono armate di un pungiglione velenoso: essere punto da una v. ] ▶◀ ‖ ape …   Enciclopedia Italiana

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”